- ACHATES
- I.ACHATESSiciliae fluv. Plinio. Cantara vocat Leander Albertus, apud quem lapis Achatesgeneratur. De quo Sil. l. 14.Et pellucentem splendenti gurgite Achatem.Vibius Sequester de flum. Achates Siciliae, ubi pari nomine lapillus generatur, unde gemmae fiunt Plin. l. 37. c. 10. Achates in magnâ auctoritate fuit, nunc in nullâ est, reperta primum in Siciliâ iuxta flumen eiusdem nominis. Solin. c. 11. Achatem lapidem Sicilia primum dedit, in Achatis flumims ripâ repertum, non vilem, cum ibi tantum reperiretur. De memorabili Pyrrhi Achate, vide Plin. l. 37. c. 1. et 10. Achates etiam fidus Aeneae comes fuit Virg. Aen. l. 1. v. 316. A solitudine dictus, quae Principum perpetuus comes.II.ACHATESdelitium Arsinoes, de quo vide Salmas. ad Solin. p. 829.III.ACHATESfluv. Diodor. Sic. hodie Drillo: in valle Neetinâ, in mare Africum cadit, 6. mill. pass. a Terrâ Novâ in Eurum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.